Appendici
I
URBANUS V (1362-70)
– Urbanus quintus electus fuit in Avinione, anno Domini MCCCLXII, die XIII mensis septembris, que fuit dies Martis.
– Tempore istius multum crevit nomen Ecclesie in Italie partibus, domno Egidio de Hispania legato existente, eo quod quidam miles domnus Thomas de Obicis de Luca, capitaneus Ecclesie per prefatum legatum factus, in tribus millibus equitum pugnavit cum domno Iohanne Acuto Anglico, tunc inimico Ecclesie, habente VII millia equitum, in campo Aretino, prope civitatem, et cepit dictum domnum Iohannem capitaneum et omnes gentes suas et equos ita ut nullus evasit.
– Iste etiam, papa gratia divina venit Romam, et ibidem capita beatorum apostolorum Petri et Pauli multo tempore occultata per ipsum inventa sunt.
– Iste papa redines in Avinionem decessit Marsilie anno Domini MCCCLXX.
GREGORIUS XI (1370-78)
– electus fuit anno domini MCCCLXX, de mense decembris.
– Tempore electionis istius Ecclesia multum exaltaverat in dominando et quasi omnia melius sibi prosperabantur; sed per extorsiones illicitas et mala regimina prelatorum et aliorum rectorum, et quia negatum est aliquandiu stare, exorta discordia inter dictos prelatos et comune Florentie, et facta per dictum comune liga cum multis tirannis exosis dicte Ecclesie et cum Tuscia et seminatis zizaniis inter populos terrarum Ecclesie, et ostensa dictis populis luna pro sole, cum eis omnia nova placerent et mala fierent semina pro ipsis populis, cum tanta mala et pericula eis successerunt que numquam in ipsis terris fuere similia, predicta ecclesia omnes suas dictas terras et fortilicia perdidit.
– Predictus vero papa tempore maioris rebellionis venit Romam; et volendo omnia sedare et pacem cum inimicis facere, sicut Deo placuit, dum ista ducebantur ad finem, decessit anno Domini MCCCLXXVIII, de mense martii.
URBANUS VI (1378-89)
– electus fuit Rome anno Domini MCCCLXXVIII, de mense martii.
– Tempore vero electionis istius, Romani venerunt armati ad Sanctum Petrum, quorum officiales erant Banderenses, et cardinalibus in conclavi existentibus papam Romanum petierunt vel Italicum. Cardinales vero simulaverunt cardinalem Sancti Petri Romanum eligere, et demum canonice procedentes dictum archiepiscopum Barensem concorditer in papam elegerunt et per mundum regibus omnibus christianis litteras manibus ipsorum de vera electione destinarunt. Post vero coronationem dicti Urbani, qui nimis severeus videbatur in correctione simonie et lascivii, simulantes fugere aerem grossum in estate, cardinales Anagniam, in Campania, iverunt, demum ad civitatem Fundanam de consensu Iohanne regine antique de Neapoli cardinalem Gebennensem in antipapam elegerunt, qui vocatus est Clemens septimus.
– Papa vero Urbanus hec sentiens, cum cardinali Sancti Petri predicto, qui remanserat primam ordinationem fecit et creavit cardinales; demum reginam antedictam regno privavit et substituit Carolum de Pace regem Neapolis.
– Ipse [papa Urbanus] post aliquos annos Neapolim venit, ubi orta est discordia inter Urbanum papam et dictum regem Carolum, propter nepotem dicti Urbani, quem dominum Capuanum facere voluit.
– Captivavit ergo rex dictum domnum papam aliquibus diebus, paucis servitoribus sibi dimissis; et facta reconciliatione, post paucos menses domnus papa ivit Piacentiam Ruczenum simulans indignationem, et ibi fecit processum contra dictum regem.
– Deinde domnus papa cum omnibus suis cum galeis Ianuensium Ianuam venit, et eum Ianuenses honorifice receperunt […] ibidem per annum et ultra remansit.
– Postmodum fingens se ire Romam versus Campaniam ivit, volens iterum ire Neapolim. Et dum esset in Ferentino, pro saniori consilio Romam petiit, ubi a Romanis honorifice susceptus est, nec ultra inde recessit.
– Romani, qui per Banderenses regebantur sibi sepe molesti et infesti erant, et pluries iverunt ad palatium armati ut eum caperent, sed maiestate territi abstinuerunt.
– De mense octobris idem domnus papa Urbanus vita est functus et sepultus in basilica Sancti Petri in concha marmorea que post eius obitum constructa est per domnum Martinum Brochanum, consanguineum, cardinalem et camerarium eiusdem pape Urbani.
BONIFACIUS IX (1389-1404)
– Hic multum molestatus fuit a Romanis; nam plures Banderenses cum populo armato ad palatium venerunt et de camera paramenti pape canonicos sancti Petri violenter traxerunt, qui in venditione basilice Sancti Petri consentire nolebant.
– Dictus Bonifacius obiit in fine septembris et sepultus est in basilica Sancti Petri, in capella beatorum Petri et Pauli.
– Anno quinto Bonifacii mortuus est antipapa dictus Clemens VII et factus est antipapa Petrus de Luna anticardinalis, vocatus Benedictus XIII, qui misit legatos suos anno ultimo Bonifacii, eum de cessione requirens; sed Bonifacius de cessione non contentus proximis diebus decessit, et ambassiatores antipape post decessum Bonifacii recedentes in castro Sancti Angeli captivati sunt et castellano quinque millia florenorum pro redemptione dederunt.
INNOCENTIUS VII (1404-1406)
– Factus papa Romam rebellem et turbatam (?) repperit tempore obitus predecessoris sui, et fuit principium multarum tribulationium toto tempore sui papatus. Supervenit etiam rex Ladislaus sub simulatione pacificandi papam cum Romanis, sed oppositum fecit. Nam papa suscepit inimicum pro hospite in palatio et in burgo Sancti Petri gentes suas, primo licentiato Muscarda stipendiario suo cum gentibus suis ut rediret Viterbium. Deinde rex honeste papam captivavit et compulit eum dare sibi in vicariatu Campaniam et Maritimam, quod et ipse fecit. Deinde rex petita licentia a papa recessit, et faciens iter per pontem Mollem, simulans ire Neapolim, intravit urbem per pontem ad portam de Populo. Fecit ibi unum militem, qui vocatus est miles Libertatis; animavit partem Columnensium, qui regebant et tenebant Capitolium, ut perseverarent contra papam; deinde recessit.
– Demum dicti regentes nimium infesti pape fuerunt; mane et sero papam impetitionibus et multis inhonestis molestabant; […]. Et deductis hinc inde negociis barre levate sunt et pax facta est. Papa deinde accepit coronam; et iterum tumultus et infestatio Romanorum secuta est per plures menses. Deinde papa fecit creationem cardinalium numero XI, ex quibus fecit quinque Romanos, unum de Ursinis, unum de Columna, et tres de populo, placare credens Romanos; sed exinde facti sunt infestiores. Nam tractarunt eum capere, et primo expugnaverunt pontem Mollem; sed primo impetu repulsi sunt. Demum ordinaverunt naves et funes ad transeundum Tiberim ut nocte caperent papam; sed Deus omnipotens non permisit. Nam Ludovicus, nepos suus, qui cum Moscarda et multis gentibus in succursum pape venerant, videns insidias, XI maioris regiminis Romanorum qui a papa recesserant et eum difidaverant in burgo Sancti Petri prope Sanctum Spiritum vi cepit; ductis deinde in palatio Hospitalis omnes mactavit propria et per finestras proiecit.
– Papa hec sentiens, timens Romanos, rebus omnibus mobilibus dimissis, die VI augusti, XXII hora, cum omnibus cardinalibus et magna parte cortesanorum fugam petiit et Viterbium ivit. Deinde gentes regis Ladislai intrantes per pontem Sancti Angeli, quod castrum ad instantiam regis tenebatur, per illos de regione Pontis derobate et expulse fuerunt. Ex qua re populus Romanus timens derobationem insurrexit contra regem et expulit partem regentium. Miserunt ad domnum papam pro succursu, qui statim misit eis gentes multas, Paulo de Ursinis et Muscarda capitaneis, qui primo impetu Iohannem de Columna adhuc in palatio apostolico existentem expulerunt, pluribus ex suis captivatis. Deinde Romani obsederunt et castrum Sancti Angeli; miserunt pro papa et plenum dominium dederunt, clavibus portarum amissis. Deinde papa post sex menses Romam rediit cum tanto honore et gaudio Romanorum quod de simili letitia memoria non existit.
– Papa deinde castrum Sancti Angeli oppugnavit, in obsidione perseveravit; deinde castrum Leonis de Sabellis oppugnavit, vi cepit et diruit. Rex multis gentibus Campaniam et Maritimam munivit, et post processum et privationem regni quam papa publicavit, pacem petiit, licet fictam. Castrum Sancti Angeli quod in extremis victualium laborabat restituit, multa Ludovico et Paulo predictis promisit existentibus Neapolim, que postea non observavit.
– Mortuus est Innocentius sexta die novembris et supultus est in basilica Sancti Petri, in capella beatorum apostolorum Petri et Pauli.
GREGORIUS XII ( 1406-15)
– Mortuo Innocentio, cardinales existentes in conclavi de delendo scismate omnes pariter promiserunt, iurarunt simul et voverunt ut si quis eorum esset papa, infra duos menses legatos ad antipapam mitteret pro unione fienda et quantotius cum eodem conveniri posset papatum resignaret, et infra quindecim menses omnia solicite faceret ad fiendam unionem, et a promissis numquam absolvi peteret. De hiis facta sunt publica instrumenta.
– Papa habens suspectum castellanum Sancti Angeli mutavit et alium nomine suo substituit. Post hoc gentes regis Ladislai, barones et exititii Romani per portam Sancti Laurentii nocte intraverunt, sed per Paulum de Ursinis repulsi sunt, et Ioannes de Columna et domnus Nicolaus de Columna, Iacobus de Nepis, miles Libertatis, Ricardus de Sanguineis, isti postea in Capitolio decapitati sunt et multi alii exititii Romani capti sunt a Paulo. Papa sentiens, timorem simulans, nocte ad castrum Sancti Angeli confugit. Domum Paulus de Ursinis predictos captivos pecunia relaxavit.
– Deinde legati regis Francie et antipape Romam venerunt, et capitula de loco electo firmando et tempore portaverunt. Papa aliqua capitula acceptavit et aliqua recusavit. Papa vexatione Pauli predicti, qui petebat stipendium, de mense augusti recedens de Roma ivit Viterbium, deinde Senas, ubi residentiam fecit. Et iterum antipape et regis Francie legati Senas venerunt, animando papam per multos sermones ut ad unionem veniret.
– Papa simulatione et altercatione tot menses ita consumpsit, quod rex Ladislaus, ut papa desiderabat, Romam obsedit, populus Romanus ad defensionem populi et gentium armorum post paucos dies Romam regi tradidit. Intravit rex per portam Sancti Pauli et ivit per Transtiberim ad palatium pape et ibidem residentiam fecit. Papa hoc sibi denunciato per nepotem primo, qui in Viterbio erat, demum per plures alios, assumpsit animum et verba mutavit, licentiavit ambasciatores antipape ne de cetero de unione loquerentur; cardinalibus sub pena eis inferenda mandavit ne ad aliquem locum privatum cum ambassiatoribus antipape per se concilia facerent.
– Et finaliter concilium generale, in quo interfuit et se univit Gallicana natio, dictum Gregorium privavit et Petrum de Luna, de papa ut contendentes; et creatus fuit Alexander papa quintus.
IOHANNES XXIII (1410-15)
– Eodem tempore […] cum rege Ladislao Neapolitano tractavit ut cum exercitu veniret Campaniam ut incuteret timorem Romanis.
– […] Rex cum exercitu appropinquavit Romam; de nocte muros fregit apud Sanctam Crucem, urbem intravit. Papa hoc sentiens, non confisus de tractatu, qui erat nequior eo, fugam petiit et ivit Florentiam, extra portam, ad locum Sancti Antonii. Quare rex in parte Urbem vastavit, portas fortificavit, et multos captivos Romanos Neapolim misit, et plures interfici fecit. Cepit omnes terras Ecclesie que erant in circuitu Urbis ad XL miliaria; barones Romanos pro maiori parte fugavit.
– Isto medio Sigismundus rex Romanorum et Hungarie recessit de Buda et venit ad finem Alemanie, non habens intentionem ad unionem, ut ipse asseruit; sed, inspirante Spiritu Sancto, subito in corde suo ascendit procurare et facere unionem. Misit ambassiatores suos Florentiam ad Ioannem papam, requirens eum de futuro concilio celebrando et de loco eligendo.
– De communi concordia civitatem Constantienesem, in Alemania, pro futuro celebrando concilio elegerunt. Et idem imperator ambasciatores alios Ariminum misit ad Gregorium, alias privatum, adhuc de papatu contendentem, ut statuto termino Constantiam personaliter veniret.
– Nam et papa Ioannes qui multotiens in veniendo variavit, tandem Constantiensem civitatem venit. Similiter ipse imperator ambassiatores ad domnum Petrum de Luna, etiam alias privatum et adhuc contendentem, ut similiter statuto tempore Constantiam veniret trasmisit.
– Dictum concilium cum imperatore renunciationem Gregori XII accepit per Carolum de Malatestis, qui pro Romana ecclesia vicarius in temporalibus Ariminum existebat, et ibidem presens erat ac plenum habebat mandatum ut iuri suo sponte renunciaret. Qui Carolus moleste multos dies restitit, dicens quod volebat simul cum Petro de Luna renunciare.
– Preterea concilium ambassiatores et legatos pro qualibet natione in societatem imperatoris, qui sponte onus accepit et iter, plures prelatos et doctores destinavit ad Petrum de Luna, ut resignationem et cessionem similiter facere dignaretur pro pace Ecclesie.
– Interim natio omnium regum de Hispania, que de obedientia Petri de Luna fuerat, Constantiam venit, univitque se concilio; et formato processu contra Petrum de Luna, de consensu et voluntate omnium nationum quinque, concilium in sessione publica domnum Petrum de Luna privavit et condemnavit. Concilium etiam incepit de reformatione Ecclesie tam in capite quam in membris tractare. Qua ex re nationes omnes singulariter divise sunt, quia maiori parti reformatio non placebat.[…] Duravit concilium annis tribus, sex mensibus. Finaliter imperator cum episcopo Vintoniensi de Anglia
– Die vero tertio electus est in papam, in festo sancti Martini episcopi, anno Domini MCCCCXVII, dictus cardinalis de Columna, vocatus Martinus papa quintus, durante hoc pestiferum scisma annis quadraginta duobus.
MARTINUS V (1417-1431)
– […] natione Romanus, prius vocatus domnus Odo de Columna, et factus papa in concilio Constantiensi, die XI decembris, in festo beati Martini episcopi, anno Domini M°CCCC°XVII°.
– Papa vero stetit in Florentia annis duobus cum dimidio; deinde venit Romam, que fame et aliis necessitatibus laborabat in extremis. Iterum pestis valida bis in tribus annis Romam afflixit. Papa et alii cortesani iverunt per terras vicinas; ex qua peste multi et nobiles cortesani extincti sunt.
– Tempore dicti Martini, Romani ceperunt edificare et domos dirutas restaurare, et ipse papa ad omnes ecclesias parochiales fabricare et renovare fecit, et maxime ecclesiam XII Apostolorum renovavit, et ampliavit palatium, ac Sanctam Mariam Rotundam de novo de plumbo cooperiri fecit. Item suo tempore, tenuit stratas et vias publicas securas, quod non fuit auditum a CC annis et circa.
– Martinus vero avarissimus fuit; miser in palatio apud Sanctos Apostolos vixit.
– Magnum thesaurum nepotibus cumulavit et castra multa ecclesiarum circa Romam eis dedit.
II
[De Urbano VI pontifice Maximo]
URBANUS VI (1378-89)
– Gregorius XI pontifex ex Gallia ad Urbem veniens, bello certabat contra Florentinos. Cum pax Lucae tractaretur, Gregorius defunctus est anno Salvatoris nostri MCCCLXXVII; in eius locum per tumultum populi Romani clamantis atque exposcentis Romanum vel saltem Italum pontificem creari, cardinales, ad evitandum impetum (Gallici enim omnes praeter quatuor Italos erant) , archiepiscopum Barensem in summum pontificem, seu metu, seu voluntario elegerunt, qui Urbanus sextus est appellatus.
- Omnes igitur diffisi, propter diversos pontificis mores, rem inter eos componi posse, secessione facta Anagniam abierunt omnes, praeter cardinalem Sancti Petri Romanum, quem podagra in Urbe tenuit. […] Videbatur senioribus eundem pontificem denuo absque timore eligendum, ne schisma in christiano populo oriretur; et forsitan successisset consilium quod etiam pontifex non aspernabatur, nisi unius proditio rem disturbasset. Nam cum iam eo deventum esset ut Urbanus, qui Tibure morabatur, Anagniam esset profecturus ut ibi nova fieret electio, cardinalis quidam Urbano favere se simulans, ei occulte significavit ne aliorum confideret promissis: omnia enim agi ut cum Anagniam venisset captus a pontificatu deiiceretur. Quod ille simul ac intellexit omnes respuit conditiones et cardinales omnes et caetereos qui ad id suam operam impendissent, proditores et infidos appellans.
- Re infecta oppidum Fundos petentes ibi cardinalem Gebenicensem pontificem crearunt, qui Clemens septimus appellatus est.
- […] Excitato novo schismate Clemens cardinalesque Avinionem profectis sunt. Huic Francorum, Hispaniae, Aragonie, et Navarrae reges ut vero pontifici paruerunt; reliqui reges ac imperator principesque christiani electionem Urbani comprobaverunt, eique obedivere.
- Venit postmodum Romam Carolus ex stirpe Francorum regia apud Ludovicum regem Ungariae educatus, fuitque per annum senator Urbis.
- Remanserant in patrimonio Ecclesie (ut aiunt) post Gregorii obitum magno equitatu Bretones permulti, quos ex Gallia contra Florentinos exciverat, qui longe lateque Urbi bella inferebant; plurima certe castella et villas destruxere, aedificia villae iuxta templum Sancti Pauli, ubi ducentae ferme familiae habitabant, solo tenus sunt eversa; eandem vastitatem parvula castella, villaeque ad duodecim milliaria prope Urbem sensere. […] Romani pene via Salaria obviam hostibus egressi, magna clade superati, ad quadringentos cives amisere. Multis calamitatibus Urbe vexata, cum cives permulti ad pontificem Urbanum apud Sanctum Petrum degentem accessissent, remedia tantis malis postulaturi.
De Innocentio papa septimo
- Paulo post eius creationem Ladislaus rex in Urbem venit cum sex equitum millibus, quos in Pratis esse voluit circa pontem Milvium.
- Habebat nepotem pontifex Ludovicum, iuvenem impigrum, audacem, et ad repellendas iniurias promptum quem equitibus praefecerat. Is cum sexta die augusti venandi gratia mane versus pontem Milvium equitaret, comperit scapham in Tiberi varii generis fructibus onustam; id commentum fuerat Romanorum ut nisi pontifex quae postulabantur concederet, navibus pontem noctu iungerent, quo pontificem caperent sub specie procurandae unionis quam largiri christiano populo in conclavi ante et post electionem pollicitus fuerat, idique et iureiurando, et instrumentis publicis statutum, ad quam rem non satis inclinatus videbatur. Hac navicula comperta captaque, causa ab illis prodita, confestim ad domum rediit; habitabat enim in aedificio Sancti Spiritus. Tredicim viri erant cum pontifice, unus abierat valetudinis gratia; reliquos abeuntes, via enim Transtiberina redibant, ad se pro colloquii causa evocari imperat. Illi opinantes aliquid ex iis quae tractabantur secum acturum esse Ludovicum libenter proficiscuntur. Ille in camera quadam reclusus, binos ad se venire imperat; primi et item postea reliqui ab eo interfecti; ex pulpito in viam proiici iussit. Maximum tumultum hoc factum, excivit in civitate. Pontifex cardinalesque et curiales universi timore summo perterriti atque extrema metuentes pontificem adeunt, hortanturque ad recessum. Quod consilium sequutus abiit Viterbium. Erat circa meridiem, et aestus fervens multos pedibus furorem populi fugientes conficiebat. Ego adolescens audito rumore, et ipse scire quid esset cupidus, pontem transiens tracta cadavera conspexi. Cum esset in palatio, videns singulos ad fugam promptos, et ipse iter togatus ac pedes ingressus, penes confectus sum. Excitabatur pulvis equitantium ingens, qui addito calore quosdam in via deficere coegit.
- Castellanus Sancti Angeli, qui Neapolitanus erat, prodito pontifice, arcem tradidit regi; quae res animum eius incedit ad subigendam Urbem. Civium quorundam suasu plures equitum turmas Romam misit, quas in regione Pontis collocari ad comprimendum futuros motus mandatus erat. At id consilium contra ac rebantur evasit: nam cives qui suas domos in praedam militibus dari animadverterunt, excitato tumultu praeter eos qui versus arcem fugerant spoliarunt.
- Interim Carrariae comes, praefectus equitum Ladislai, qui in Vaticano cum bene magna manu morabatur, eventum expectans rerum, audita suorum fuga, ad pontem venit, Romanosque submovit a ponte usque ad Sanctum Celsum. Verum mulieres senesque imbelles ac pueri de tectis ac fenestris tegulis ac magnis saxis sternebant plurimos. Ipse comes moratario in galea percussus, semivivus a praelio exemptus, causam praebuit et aliis quoque mortem evitandi. Custodes quoque Sancti Angeli suis auxilio ex moenibus erant adversus Romanos, tum sagittis, tum bombardis hostem incessantes. Nox praelium diremit, murusque supra pontem factus est ingens, propugnaculum adversus castrum. Ea nocte cives collucuti de reddenda urbe pontifici decernunt. Missis Viterbium legatis, omnes urbem tradunt pontifici, qui Paulum Ursinum ad capiendam nomine suo urbem destinavit. Deinde post undecimum mensem Romam rediit. Castrum, cum nulla vi expugnari posset, fossa ingenti valloque circumdatum, ac per novem mensem obsessum, ut nemo aut ingredi aut regredi posset, fame urgente receptum est, veniaque custodibus data.
De Gregorio papa duodecimo
- Post Innocentium Gregorius XII, natione Venetus, pontifex creatur, Romanorum culpa. Nam post terium diem quam conclave pro eligendo pontifice cardinales intraverunt, Romani quidam ad postremam conclavis porta, quod numquam antea factum fuerat, accedentes, ex totius populi vocibus dixerunt Romanos nolle nec Neapolitanum nec Florentinum pontificem creari; si secus agerent, imminere illis periculum vitae; quae nuntiata cardinalibus, postridie post missam assurgens cardinalis Aquilegiensis ex domo Gaietana: «Postquam vota nostra,
- Fuit tamen Lucam, Tusciae urbem, cum Petrus de Luna, qui Benedictus dicebatur, Ianuam se contulisset; sed neutri animus erat pontificatum relinquendi; sed tamen tanquam duo histriones alienas personas ad fallendum populum assumebant. Cum hanc tergiversationem increparent Gregorii cardinales, motus ille iracundia de capiendis carcerandisque quibusdam cogitavit. Quod praesentientes, omnes uno animo, duobus exceptis, Pisas se contulerunt, eoque cardinales Benedicti paulo post accessere. Ibi concilium generale indictum est, in quod omnes fere christiani principes, praeter Aragonum ac Legionis et Castellae principes convenere. Ibi, damnatis Gregorio et Benedicto, Alexander quintus, natione Cretensis, creatur Pontifex; qui primo Pistorium petiit, tum Bononiam venit, ubi inde anno papatus sui…mense…defunctus est. Sunt qui eum veneno sublatum dicunt: audivi ego medicum egregium dicentem illum veneno periisse. Legatus erat Bononiae Balthasar Cossa Neapolitanus, Sancti Eustachii cardinalis, qui eo legatus a Bonifacio missus erat. Cum in conclavi cardinales convenissent, Balthasar precibus ac promissis ad pontificatum est assumptus.
- Concordia inita, fideque per eum Eucharistiae data, Constantiam pro celebrando concilio [papa Iohannes XXIII] pergit, ubi cum Sigismundus omniumque christicolarum principum legati praelatique convenissent, post multas altercationes fugiens capitur, et in castellum iuxta Rheni ripam coniectus, biennio ita fuit. Ibi papatu est depositus; inde a Martino, cum Florentiam ivisset, fit cardinalis, pauloque post moritur Florentiae.
[de Martino Qvinto]
- Renunciante Gregorio, Benedicto deposito, creatus est unicus fidelium pontifex Oddo cardinalis de Columna, qui vocatus est Martinus quintus, cum in festo divi Martini assumptus esset.
-Id praecipuum in eo extollendum, quod itinera omnia quibus ad Urbem itur adeo tuta et secura praestitit ut per pacatissimam urbem te ire putares, utque non tantum in hospitiis sed subtus arbores pauperes viatores noctu quiescerent, absque alicuius rei metu. Latronibus autem adeo infestus fuit ut in facinore deprehensi poena capitis mulctarentur. Anni sui pontificatus pars saeculi aurei appellari queunt.
-sepultusque est in basilica Lateranensi, cuius pavimentum variis marmoribus exornari fecit, opus certe magnificum et cum priscis ornamentis comparandum.
De Eugenio quarto
- Excessit e vita Eugenius anno pontificatus sexto decimo, inque basilica Apostolorum iuxta Eugenium tertium, prout mandaverat, sepultus.
De Nicolao papa quinto
- In comparandis omnis generis libris summam diligentiam per omnem vitam praestitit, quos adeo multos, nec hoc vulgares cumulavit, ut ad tredecim millia codicum numerati forent; preciosa quidem supellectilis, in cuius apparatu omnes superiores pontifices superavit. In ornamentis quoque sacerdotalium pontificaliumque vestium profusus fuit; calices, cruces, caeteraque altaris ornamenta magno sumptu fecit.
- In aedificando excessit multorum iudicio modum: in castro Sancti Angeli, quod Adriani fuit sepulchrum, duas sumptuosissimas domos, alteram versus meridiem, alteram ad septentrionem construxit; opus superfluum et minime necessarium.
- Templum Sancti Stephani in monte Celio a fundamentis restauravit.
- In Exquiliis apud Sanctam Mariam Maiorem palatium aedificavit sumptuosum; peristilium quoque coepit, quod una ex parte tantum absolvit, multis columnis subnixum; alterius partis iacta erant fundamenta.
- Palatium Lateranense amplificavit, purgato loco quem addidit caeteris aedificiis.
- Vaticanum maiori ex parte lato muro construxisset, perfecissietque opus si biennio vixisset. Testudinem quoque quam tribunam appellant super altare Sancti Petri operis magnificentissimi a fundamentis aedificare aggressus est, muro octo cubitis lato; sed morte intermissa est aedificatio. Basilicam insuper ipsam testudine in formam thermarum Diocletianarum reducere, destructa priori structura, destinarat animo.
- Palatium apostolicum ampliavit exornavitque prae caeteris. A bellis abstinuit, ut qui pacem rebus caeteris praeferret. In iis tribus rebus conquirendis, cumulandis videlicet libris, in vestium divinis officiis institutarum ornatu, quas variis margaritis preciosisque lapidibus intertexerat, in aedificando sumptuose splendideque, per omnem vitae intensus aetatem egit.
- sepultusque in basilica Sancti Petri.
[De Callisto III pontifice Maximo]
- Nepotem insignivit praefectura Urbis, ducemque constituit equitum peditumque, quibus stipendia praebebat. Omnes praeterea arces Romanae ecclesiae ei custodiendas tribuit.
- Obiit quarto pontificatus anno.
De Pio Secundo pontifice maximo
-Eius primordio Senenses permultos tum sui generis tum notos atque diversis magistratibus honestavit, arces civitatum oppidorum tradidit custodiendas Romanae ecclesiae.



