[2] VIAE PRINCIPALES URBIS
Appia via est adhuc nominata, scilicet Accia, corrupto vocabulo, ab Appio Claudio et ab omnibus Appiis; et tempore Proclini et Ursi, qui Sanctum Sebastianum fundaverunt, Proclina [35] dicta fuit.
Latina et Lavicana unum et [36] idem sunt, scilicet viae portae Maioris ab extra, quia de Lavicano [37], Campaniae [38] oppidum famosum, veniebant omnes, scilicet Latini.
Tiburtina via est Sancti Laurentii, scilicet per Tiburnii transitus, et Sancti Laurentii, quia Sanctus Laurentius, ecclesia venerabilis, invenitur in ea.
Numentana via est, ut superius dictum est, amore denominationis [39] portae per Nummam, qui clemens fuit, per quam itur ad eam; in qua via inveniebantur omnia bona Nummae regis.
Salaria via est, ut superius dictum est, a Salario ponte corrupto [40] vocabulo, qui pons per transeuntes Aliam [41] flumen factus et denominatus [42] extitit, scilicet pons Alearius et transeuntium Aliam [43], ut supra.
Nova
Vetus
Flaminea via est, ut superius dictum est, via portae Flamineae, et nunc Populi denominata est, quia illis temporibus Flaminei veniebant per eam.
Aemilia ab Aemilianis, a quibus >pons Aemilius nomen recepit, scilicet per eos factus, vel pro eorum possessionibus Aemiliani [44] transiebant, et ab hoc derivatum bene credo.
Claudia via est, ut superius dictum est, scilicet ‹de› [45] Appia, a Claudio Tiberio [46], et ab alia domo [47] Claudia denominata.
Francisca via est, ut denominatur, apud portam Viridariam intus, ante palatium Sancti Petri, strata Francisca vel ruga Francisca, quam Bonifacius nonus destruxit quando fecit plateam ante palatium suum.
Cornelia via est, ut superius dictum est, denominata a Corneliis, scilicet via ante eorum domos et portam, scilicet de la Domna, quae Sancti Valentini adhuc dicta est, et Cornelia fuit, et etiam in ipsa porta ecclesia adhuc Sancti Valentini est.
Aurelia via est, ut superius dictum [48], ab Aurelio Commodo et a civitate Aurelia iuxta Cerveternium [49] hiis temporibus constituta, per quam ibant ad eandem civitatem.
Campana via est, ut superius [50] dictum est de Lavicana porta, unde Campaneti transiebant et adhuc transeunt.
Tigrelia via est, ut superius dictum est, via Sancti Pauli, a porta Tigrelia per Tigrelium Tarchonis filium denominatam, qui primus habitavit loca Sancti Pauli maioris.
Carminea via est, ut superius [51] dictum est, a Carmentali [52] porta, quae Portuensis [53] vel Portese dicitur, ad portum transiens, et Carmineam a [54] Carmenta, matre Evandri, quae suo nomine et reverentia denominata est.
Ardeuntia
Cassia
Symira
Sacra [55] via est, secundum Suetonium, portae Maioris veniens ad colossum, per quam itur ad templum Romuli, quod hodie Pacis dicitur, et descendebat in forum publicum tempore bono; quod puto fuit inter Sanctum Cosmam et Damianum et Sanctum Adrianum.



