CXIII - CLXIV

 

CONTINUAZIONE DI PIETRO GUGLIEMO. I CATALOGHI E LA RECENSIONE DEL SECOLO XV [1]

CXIII. FORMOSUS (891-96)
– (Hic per picturam renovavit totam ecclesiam Beati Petri principis apostolorum) [2].

CXV. STEPHANUS VI (896-7)
– natione Romanus.
– Huius tempore ecclesia Lateranensis ab altare usque ad portas cecidit.

CXXII. SERGIUS III (904-11)
– natione Romanus.
– basilicam Sancti Iohannis, quae appellatur Constantiniana, quae temporibus domni Stephani VI papae ceciderat, a solo reaedificavit et diversis donis et ornamentis ditavit, sicut ex utraque parte parietum litteris exaratum usque hodie legi potest ante columpnas aereas quae sunt coram altari.

CXXXIII. IOHANNES XII (955-64)
– natione Romanus.
– (Iohannes de regione via Lata)
– electus […] est domnus Leo […] de regione quae vocatur clivo Argentarii.

CXXXIIII. LEO VIII (963-5)
– natione Romanus […] de clivo Argentario.

CXXXVII. BENEDICTUS VI (973-4)
– natione Romanus.
– (de regione VIII sub Capitolio).

CXL. IOHANNES XIIII (983-4)
– in tanto eum [Bonifatium VII] odio habuerunt sui [Romani], ut post mortem eius caederent eum et lanceis vulnerarent, atque per pedes traherent, nudato corpore, usque in campum, ante caballum Constantini.

CXLI. IOHANNES XV (985-96)
– natione Romanus […] de regione Gallinae Albae.
– (de Gallina Alba […] oratorium Sanctae Mariae in Gradibus pictura decoravit).

CXLII. GREGORIUS V (996-9)
– (Cui rebellans Crescentius in castello Sancti Angeli captus et truncatus, per pedes in monte Malo suspensus est).

CXLIII. SILVESTER II (999-1003)
(Sepultusque est in episcopio Lateranensi).

CXLIIII. IOHANNES XVII (1003)
–natione Romanus […] de regione Biveratica
– ( de regione Sancti Clementi).

CXLV. IOHANNES XVIII (1004-9)
– natione Romanus […] de regione secus portam Metrovi.
– ( sepultus est apud Sanctum Petrum).

CXLVI. SERGIUS IIII (1009-12)
– natione Romanus (de regione alla Pina).
– (Sepultus est in basilica Sancti Petri).

CLI. DAMASUS II (1048)
– (ad Sanctum Laurentium sepultus est).

CLII. LEO VIIII (1048-1054)
– Sepultus vero est in basilica Beati Petri apostoli.

CLVII. ALEXANDER II (1061-1073)
–Sepultus est in aecclesia Beati Petri apostoli.

CLVIII. GREGORIUS VII (1073-85)
– apud Sanctam Mariam Maiorem ad Praesepe, dum missam celebrabat, in confractione dominici corporis super altare, a quodam Centio Stephani captus fuit et perductus in domum praedicti Centii, quae domus posita erat in loco qui vocatur Parriuni.
– Rex [Heinricus] Capitolium ascendit, domos omnes Corsorum subvertit […]. Dehinc Septem solia, in quibus Rusticus nepos praedicti pontificis consedebat, obsidere cum multis machinationibus attemptavit, de quibus quamplurimas columpnas subvertit.
– Robertus Guiscardus […] aditum […] per portam Flammineam habuit.
– Immo ipse cum suis totam regionem illam, in qua ecclesiae Sancti Silvestri et Sancti Laurentii in Lucina sitae sunt, penitus destruxit et fere ad nichilum redegit; dehinc ivit ad castrum Sancti Angeli, domnum papam de eo abstraxit secumque Lateranum deduxit; omnesque Romanos depraedari coepit et exspoliare, atque, quod iniuriosum est nuntiare, mulieres dehonestare, regiones illas, circa Lateranum et Coloseum positas, igne comburere.

CLX. URBANUS II (1088-99)
– apud Sanctum Nicolaum in Carcere, in domo Petri Leonis […] animam Deo reddidit; atque per Transtiberim propter insidias inimicorum in ecclesia Beati Petri, ut moris est, corpus eius delatum est et ibi honorifice humatum.

CLXI. PASCHALIS II (1099-1118)
– comitante turba cum cantu Lateranum vectus, ante eam porticum, quae est ab australi plaga ad basilicam Salvatoris, quam Constantinianam dicunt, adducitur; equo descendit, locaturque in sede quae ibidem est, deinde in patriarchali, ascendensque palatium, ad duas curules devenit […]. Et locatus in utrisque, data sibi ferula in manum, per cetera palatii loca solis pontificibus Romanis destinata, iam dominus, vel sedens vel transiens, electionis modum implevit.
– Corsorum domus, videlicet Stefani et filiorum et fratrum eius atque nepotum, iam per domnum papam P. omnes destructae erant. Qui Stefanus nimis in ira exarsit, ecclesiam Beati Pauli cum omnibus bonis apprehendit […] His stimulis primores curiae instigati, ecclesiam Beati Pauli et oppidum, quod Stefanus occupabat, […] caute aggrediuntur. […]; capta turri, patientibus portis, copiis introductis, sentiunt subito quod non suspicabantur. Utrimque pugnatum est acriter: illis interior turris et ardua porticus servabat vires, istis facilis ingressus et certa auxilia augebant audaciam. Mane domnus papa cum plenitudine civium oppidum ingressus, cepit quaeque.
– Romae, Lateranis, in basilica Salvatoris, fulmen turrim sacram percussit, partem culminis et gallum aeneum, vento versatilem, campanasque deiecit, et quassato angulo eiusdem basilicae sepulchrum *** [3] papae, quod erat inferius, omnino dextruxit. Aedem Sancti Pauli ex tribunali igne de caelo tactam [4], ut et tecti plumbum conflaretur et trabes visibiliter arderent, profecto arderet tota, nisi aqua et auxilio Apostolorum confluentes populi Urbis obstarent; monstrant indicia trabes.
– Romae, in porticu Gallae, vidi id quoque prodigum […].
– Secunda feria [Paschali], eunti domno [papae] ad basilicam Beati P., iuxta radicem pontis Traiani cum tumultu se puer ille [in Urbi praefectum electus] opposuit, confirmari petiit.
– Ebullire totam, machinis et tormentis ea parte qua Capitolii rupes aedibus P. Leonis imminet, contigue ordinatis, quicquid armis, igne, manu, inferri poterat, invidia magis quam ratio moliebatur;
– Et data licentia legatis Constantinopolitani imperatoris, quos ibidem [Praeneste] receperat, deliberaturus Beati Petri basilicam, incautis hostibus, Romam in porticum venit.
– gleba [corpus Paschalis][…] ab ipsis patribus honorifice est deportata in basilicam [5] Salvatoris, in sede propria, in patriarchio, dextro latere templi, in mausoleo purissimi marmoris talapsico opere sculpto,
– ecclesiam Sancti Adriani in Tribus Fatis II° anno sui pontificatus dedicavit, et ecclesiam Sanctae Mariae, positam in regione Areolae, in loco qui vocatur Monticelli [6], similiter consecravit; verum etiam ecclesiam Sanctorum Quatuor Coronatorum, quae tempore Roberti Guscardi, Salernitani principis, destructa erat, a fundamentis refecit atque consecravit anno pontificatus sui XVII mense ianaurio, die XX ͫ ͣ .

CLXII. GELASIUS II (1118-9)
– Urbanus, primum Hostiensis episcopus, postea papa Romanus, […] a quondam famosissimo viro atque illustri Petro Leone [7] Romae in insula Licaonia, intra duos egregii Tyberis pontes, vix ab inimicorum insidiis sustentatus, matronarum Romanarum et aliquando muliercularum pauperum elemosinis regebatur.
– Diaconiam Romae, quam Sanctam Mariam in Cosmydin vulgariter nuncupant, sibi cardinali diacono a domno Paschale commissam, in auro vel argento, in libris seu paramentis, in domibus innumeris, in fundis atque casalibus, in religione praecipue, in quantum Roma patitur, super omnes alias inaltaverit, requirenti sagaciter luce clarius enitescet.
– Comes Sanctae Mariae in Aquiro, Grisogonus Sancti Nicolai in carcere Tulliano, Stephanus Sanctae Luciae de Silice in monasterio quodam, quod Palladium dicitur, infra domos Leonis et [8] Cencii Fraiapane [9], pariter convenerunt, ut iuxta scita canonum de electione tractarent.
– convenit multitudo Romana […], regiones duodecim Romanae civitatis, Transtiberini et Insulani; arma arripiunt, cum ingenti strepitu Capitolium scandunt.
– papa […], per viam Sacram gradiens, Lateranum ascendit.
– papa […], ad domum Bulgamini […] confugiens, latuit.
– Latuit domnus papa, melius quam hospitatus sit, in ecclesiola quadam quae Sanctae Mariae in Secundocereo dicitur, intra domos illustrium virorum Stephani Normanni, Pandulfi fratris eius et Petri Latronis Corsorum.

CLXIII. CALIXTUS II (1119-24)
– Legati missi in scriptis pacem offerunt; et quemadmodum in Lateranensi palatio tabula privilegii [10] repraesentat, pax ad velle papae ab imperatore simul et recepta est et perpetuo annuente Domino stabilita.
– Fecit ordinationes in Urbe cardinalium et episcoporum quamplures: primo domnum Petrum Leonem cardinalem Sanctae Mariae in Transtiberi [11], ubi oleum fluxit,
– Hic pro pace servanda turres Cencii, domnae Bonae et Iniquitatis [12], dirui et ibidem non reparari praecepit [13]; Saxa, optimae forticiae super Romam, a Monaldo comite emit et honori Sancti Petri adiunxit. Cortinas multas et pallia, candelabra de argento, campanas et pavimenta, fundos atque casalia Beato Petro donavit, et multa per ecclesias alias benefitia contulit.
– Aquam ad Urbem reduxit, molendina cum vineis iuxta lacum aptavit, ecclesiam Sancti Nicolai in palatio fecit, cameram ampliavit et pingi, sicut apparet hodie, miro modo praecepit.
– Sepultus est Laterani, iuxta domnum papam Paschalem [14].

CLXIIII. HONORIUS II (1124-30)
– illecti fatuique conveniunt intra Beati Iohannis basilicam; in ecclesia, quae Sancti Pancratii dicitur, episcopi ac cardinales intrarunt;
– Lambertum Hostiensem episcopum papam acclamaverunt; deinde in symis, quae ante ecclesiam Beati Silvestri sitae sunt, sine mora eum composuerunt.
– Non post multum temporis idem papa Laterani infirmatus ad mortem, quorundam patrum consilio ad […] monasterium Sancti Andreae, quod ad clivum Scauri antiquitus vocatur, se deferri iussit, ibique in pace defunctus est.