17 De Troianis venientibus cum Enea et eius filia decimis conditoribus urbis

17 De Troianis venientibus cum Enea et eius filia decimis conditoribus urbis

Postea filia Enee, destructa Troia, Romam veniens cum Troianis [38] prope ripam Tiberis, secundum Salustium (cf. Sall. Catil. 6, 1), in Aventino monte manseolum et locum ad inhabitandum cum eis hedificavit;

17, 2 unde Seneca De consolatione filii ad Helbiam § a celestibus agendum (Sen. dial. 12, 7, 1), ibi: assiduus generis humani concursus; cotidie aliquid in orbe mutatur. Nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus ‹oriuntur›. Omnes autem populorum transportationes exilia sunt. Romanum imperium nempe auctorem exulem, id est Eneam, respicit, quem profugum capta patria, id est Troia, exiguas reliquias trahentem, necessitas et victoris metus longinquam sedem ‹quaerentem› in Ytaliam detulit, ubi nunc Roma est. Hic deinde populus Troianus quot colonias in omnem provinciam misit! Ubicumque vicit Romanus, inhabitat. Ad hanc locorum mutationem locis nomina dabant (Sen. dial. 12, 7, 5; 7).