21 De rationibus quare certa conditorum urbium nominum ratio hodie non apparet
Igitur, si Romane civitatis certa conditorum ratio non apparet, non est mirum si in aliarum civitatum opinione dubitatur de nominibus conditorum; unde nec ystoricos nec commentatores varia dicentes audeo condempnare, quia antiquitas ipsa creavit errorem [44]. Et ideo est notandum quod quedam vestustate ita mutata sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimas eiusdem urbis ystorias perscrutantes nec omnium sed aliquarum ex ipsis reperire originem potuerunt propter temporum cursus, et nemo memoriam habet eorum - Sapientie c. II (Vulg. Sap. 2, 4).
21, 2 Et sic si omnia considerentur, plura gentium et locorum mutata quam manentia vocabula apparent. Ratio huius est quia tunc rare per eadem tempora littere fuerunt, et si que ‹in› commentariis pontificum aliasque publicis privatisque erant monumentis, capta et incensa urbe a Gallis preter Capitolii arcem interierunt, secundum Livium .VI. Ab urbe condita in principio (Liv. 6, 1, 2).
21, 3 Et est sciendum quod Tarquinius Priscus quintus rex Romanorum post Romulum primum regem Romanorum circa forum urbis predicte fecit habitationes quam plurimas; porticus et alia innumera loca publica et privata hedificavit, muro quoque lapideo urbem circumdedit propter metum Sabinensium populorum et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus valles, quia ex planis locis facile aque superhabundabant, cloacis e fastigio in Tiberim ductis siccat [aquas] et amplitudinem soli occupat fundamentis (Liv. 1, 38, 6-7), secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXII § bellum (Liv. 1, 38, 3), et § de priscis Latinis (Liv. 1, 38, 4).
21, 4 Subsequenter Servius Tullius sextus rex Romanorum post conditum ab eo lustrum urbem amplificavit eandem, addens urbi duos colles, Quirinalem, ubi Romulus templum condiderat Quirinale, ubi Quirites gerebant curam rei publice, et Viminalem. Inde deinceps auget Exquilias ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat. Aggere, fossis et muro urbem circumdat eandem et post murum profert pomerium, quasi murum augurio consecratum (Liv. 1, 44, 2-5), secundum Livium I Ab urbe condita c. XXIIII § censu perfecto (Liv. 1, 44, 1).
21, 5 Postremo Ancus Martius quartus rex Romanorum secutus morem priorum regum qui rem Romanam auxerant multitudinem innumeram Latinorum hostium transduxit (Liv. 1, 33, 1), et Ianiculum montem urbi adiunxit (Liv. 1, 33, 6), ut dictum est supra.



