29 De porta Lavicana

29 De porta Lavicana

Porta Lavicana dicitur ideo Lavicana, quia vates, id est philosophi, a videndo dicti quasi vasa sapientie futura contingentia in re publica caute providebant propter ipsorum sapientiam et experientiam diuturnam [52].

29, 2 Sed hodie Romano ydiomate porta huiusmodi dicta est porta Maior, et ideo Maior, quia formosior et propugnaculis ac turribus eminentior ceteris aliis portis urbis, sicut patet aspectu publico qui circa talia iudicat veriora. Constat ergo quod locus qui sumitur ab autoritate sumitur a vatibus, secundum Tullium I Recthorice veteris (Cic. inv. 1, 101).

29, 3 De eadem

Alias porta huiusmodi Lavicana dicitur porta Exquilia et mons in quo sita est dicitur Exquilius, id est esca alitum avium, quia in monte huiusmodi pendebant ab olim corpora dampnatorum in loco qui dicitur [XXVI] Hebraice carnarium [53], Latine locus iustitie.

29, 4 In urbe ab olim erant duo carnaria in regione Montium sita. Unum erat in carnario montis Exquilii, ut prefertur, supra domos Gaii Cesaris primi monarche Romanorum. Secundum [carnarium] erat in summo montis Quirinalis supra domos Metelli pontificis maximi Romani et ecclesiam Sancti Saturnini sub ymaginibus caballi marmorei ad docendum et insinuandum quod antiquitus unum ex dictis carnariis, id est locis iustitie, spectabat ad imperium et alterum ad summum pontificem; patet igitur ex predictis quod antiquitus summus pontifex habebat suum tribunal iustitie in urbe Romana sicut Romanus imperator; ex quibus carnariis alites aves cibum et nutrimentum sumebant.

29, 5 De quibus monte ac porta Exquiliis habetur mentio per Livium III Ab urbe condita c. XVI, ibi: Exquilias quidem ab hoste prope captas (Liv. 3, 67, 11); egredimini extra portam Exquiliam [54] et ex muris huiusmodi porte videte agros vestros ferro igneque vastatos, predam abigi (Liv. 3, 68, 2); et eadem decada libro VI c. VIII, ibi: exercitu indicto ad portam Exquiliam [55] (Liv. 6, 22, 8), ‹ad› quam in summo Cymbrico [56] vico Scelerato [XXVII] templum Dyanum [57] fuit pro parte hodie demolitum, ubi Tullia filia Servii Tullii sexti regis Romanorum super corpus patris Servii carpentum fertur egisse, a ductu cuius currus consuetudo inolevit in urbe, ut vicus huiusmodi diceretur de cetero Sceleratus, id est maledictus (Liv. 1, 48, 6-7); unde blasfemantes quandoque Romani aliquos malemeritos et odiosos dicunt "Vade in via maledicta".

29, 6 Et nichilominus in Exquilio huiusmodi est hodie templum Luculi dictam portam prope, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXV § ultimo, qui incipit: Creditur (Liv. 1, 48, 5). Sunt enim Exquilie loca nemorosa et delectabilia, et hoc ostendit locus huiusmodi collis a vimine dictus, ubi fuerunt hactenus balnea, aqueductus per formam Claudiam et lupanaria; unde Iuvenalis III: Exquilias dictumque petunt a vimine collem (Iuv. 3, 71).

29, 7 De eadem

Alias huiusmodi porta dicitur Equilia ab equitate, quia iuxta illam portam florebat equitas Servi Tullii, et ut in loco eodem dignitas equitatis et iustitie in Romano populo servaretur, rex huiusmodi habitavit ibi inter memoriam Cymbrorum et macellum Liberie, ubi est hodie ecclesia Sancti Viti in Macello, in loco qui dicebatur ab olim Militia, id est habitatio multorum militum, hodie demolita et in solum meo tempore reducta propter reparationem dicte ecclesie, que minabatur ruinam contigue dicte militie, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXIIII § ad eam multitudinem (Liv. 1, 44, 3).

29, 8 Et propterea apud portam huiusmodi est cauda leonis, per quam designatur gubernaculum civitatis Romane, quod ab olim in huiusmodi loco consuevit consistere temporibus dicti Servii Tulli, ut notatur libro De ymagine mundi c. De Ytalia et eius provinciis [58] (cf. Honor. Imag. 1, 28), in principio.