3 De monte Saturnali
Tertius mons dicitur Saturnalis, ubi Nembroth, id est Saturnus, nepos Iani, rex Cretensis expulsus a Iove filio suo de regno, in monte qui dicitur hodie Capitolium construxit manseolum, secundum Trogum libro XLIII in principio [130] (cf. Iust. 43, 1, 5); in quo celebrantur religiones pie magis quam magnifice, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXVIII in principio (Liv. 3, 57, 7);
3, 2 et eadem decada libro V c. ultimo, ibi: Hic Capitolium est, eo loco in quo caput rerum summaque imperii Romani olim fuit (Liv. 5, 54, 7), et inde Capitolium caput populi sive civitatum [131], secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXII (Liv. 1, 45, 3), constructum saxo quadrato, secundum Livium dicta decada libro VI c. III § eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs (Liv. 6, 4, 12); quem Capitolii montem atque arcem Sabini populaverunt (Liv. 1, 33, 2) secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XX.
3, 3 Sed Lactantius De falsa religione quasi in fine capituli de Capitolio loquitur in hunc modum, quod cum Tarquinius Capitolium facere vellet atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria utrum Iovi cederent, et cedentibus ceteris solus Terminus mansit; unde illum poeta Capitolii inmobile saxum (Verg. Aen. 9, 448) vocat. Iam ex hoc magnus Iuppiter invenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberaverat. Facto itaque Capitolio supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum, ut quia non cesserat lapidi, libero celo frueretur, quo ne ipsi quidem fruebantur qui lapidem frui putaverunt [132]. Huic ergo publice supplicabatur quasi deo (Lact. inst. 1, 20, 38-41) celum tenenti et pre ceteris diis meliori, secundum Lactantium De falsa religione c. Cum Saturnus [133] (Lact. inst. 1, 20, 38), custodi futuro urbis, qui non tantum lapis sed etiam tribulus [134] interdum nominatus est. Quid de hiis dicam, qui talia colunt, nisi ipsos lapides potissimum ac stipites arborum esse (Lact. inst. 1, 20, 41-42), et cetera.
3, 4 inde rursus Tarquinius Priscus cingere parat infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus valles, quia ex planis locis non facile evehebant aquas. Eas cloacis e fastigio in Tiberim ductis siccat et aram [135] ad edem in Capitolio Iovis quam voverat bello Sabino, iam presagiente, id est divinante, animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis (Liv. 1, 38, 6-7), secundum Livium .I. Ab urbe condita c. XXII § pax deinde facta est; maiore inde animo (Liv. 1, 38, 5), et cetera.
3, 5 Vel dici potest a capitulo, quia ibi conveniebant senatores, sicut claustrales in capitulo, secundum Huguitionem c. Capio (Hug., fol. 17r), et Eutropium I c. Romanum imperium (Eutr. 1, 1, 1), in fine c. (cf. Eutr. 1, 2, 1).
Alias mons huiusmodi dicitur mons Tarpei, qui Romane preherat arci. Huius filiam per Tatium regem Sabinorum auro corruptam, ut armatos Sabinenses in arcem accipiat - aquam forte ea tum sacris extra menia petitum ierat. Accepti Sabinenses in arcem obrutam armis necavere, ut vi capta arx, id est Iovis templum, potius videretur quam proditione, secundum Livium I Ab urbe condita c. IX in principio (Liv. 1, 11, 6-7).
3, 7 Hec templi est origo quod primum Rome omnium sacratum est, et Virgilius .VI. Eneidorum: Vendidit hec auro patriam dominumque potentem inposuit; fixit leges pretio atque refixit (Verg. Aen. 6, 621-622).



