40 De porta Carmentali
Porta Carmentalis, que est a dextro montis Iani, dicitur hodie porta Sancti Pancratii, per quam pretereuntes trecenti et sex milites generis Fabiorum, quos nemo ducum spernerat Vegenti populo pestem minitantes, pro quibus Romani deos iugiter precabantur, ut eos sospites brevi in patriam tempore restituant ad parentes - in cassum misse preces; infelici via eiusdem Carmentalis porte profecti ad Cremeram flumen (Liv. 2, 49, 4-8), secundum Livium .II. Ab urbe condita c. XVI § Fabii postera die arma capiunt (Liv. 2, 49, 2).
40, 2 De hac porta loquitur altius Urbanus, commentator super libro Eneidorum, dicens quod Carmentis mater Evandri, secundum Livium I Ab urbe condita c. VI § Evander (Liv. 1, 7, 8), consueta canere fata, propterea a suis fuit Carmentis nomine nuncupata. Nam antiqui vates carmentes dicebantur, unde et librarii qui eorum dicta scribebant carmentarii sunt a carmine nuncupati. Hec mulier sepulta est ad portam Carmentalem, ubi Evandrum aram [107] pro monumento matris statuisse ferunt et post eius decessum deam creditam et Carmentalem vocatam.
40, 3 Hec est porta quam Sceleratam dicunt [XXXI], quia per illam, ut Varro et Livius II Ab urbe condita dicto c. XVI in fine describunt (cf. Liv. 2, 49, 4-8), trecenti et sex ex Fabiis [108] ceciderunt in bello nec reversi sunt [109].



