8 De regione Columpne et Sancte Marie in Aquiro

8 De regione Columpne et Sancte Marie in Aquiro

De tertia regione urbis que dicitur regio Columpne et Sancte Marie in Aquiro - que [199] ideo dicitur Columpna a rectitudine et firmitate quibus ab olim incole huius regionis ad instar cuiuslibet stabilis edificii columpnarum recti et firmi dicebantur [200] - Psalmus: ego confirmavi columpnas eius (Vulg. Ps. 74, 4);

3, 2 quorum virtutes clarissimas imperator Antonius animadvertens inter tales viros regionis huiusmodi elegit habitationem, in qua occasione predicta ingentia construxit palatia et erexit in titulum laudis et honoris sui glorieque perhennis ac [201] regionis ipsius [202] nomen sempiternum unam ingentem columpnam marmoream, concavam a pede usque ad verticem, per quam patet accessus [per eam] per quasdam scalas lapideas, stantes in medio ipsius, cuius altitudo esse dinoscitur centum quadraginta pedum, et in circumferentiis columpne huiusmodi iussit sculpiri ymagines, simulacra et statuas, a sto dictas [203].

3, 3 representantes clarissimos viros consules Romanos ob magnificas virtutes gestaque eorum, scilicet Brutorum, Publicolarum, Emiliorum, Fabritiorum [204], Curiorum, Scipionum, Scaurorum, Camiliorum [205], Marcellorum, Metellorum [206], Mutiorum, Coclitum, Torquatorum, Mariorum, Catulorum ac ceterorum generosorum virorum genere atque factis et postremo illustrium cesarum splendore fulgentium, secundum Valerium .II. De institutis antiquis § maiores [207] (Val. Max. 2, 1, 10), et eiusdem IIII c. De paupertate § ultimo (cf. Val. Max. 4, 4, 11), et eiusdem .V. c. De severitate § Titus autem Manilius Torquatus, in fine, ibi: videbat enim se in eo adrio, id est nobilium habitatione, consedisse, in quo ymago illius Imperiosi Torquati severitate conspicua erat posita; cui prudentissimo viro succurrebat effigies maiorum suorum cum titulis, id est laudibus et honoribus, suis, que in prima parte edium ideo poni solere, ut posteri viri egregii non solum legerent sed etiam virtutes imitarentur (Val. Max. 5, 8, 3).

3, 4 Concordat Tullius Offitiorum .I. c. Sequitur (Cic. off. 1, 93), ibi: optime autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio opulentior, videlicet gloria et honor virtutis rerum gestarum per eos (Cic. off. 1, 12 ). Nam ymagines, statue et simulacra sunt quedam forme et note virtutum et rerum, quarum si habere memoriam volumus et ipsorum gerentium nomina meminere, ymagines ipsas certis locis publicis nos collocare oportebit (rhet. Her. 3, 29), ut ex hoc quilibet aspiciens famam et gloriam suorum maiorum virtutibus et gestis magnificis se studeat adequare [208], secundum Tullium .III. Rethoriche nove

3, 5 Accedit Salustius prope finem prohemii Iugurtini, dicens ibi: Sepe audivi ‹Q.› Maximum, Publium Scipionem, civitatis nostre preclaros viros solitos ita dicere, cum maiorum ymagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi (Sall. Iug. 4, 5).

3, 6 In qua regione erat firmamentum et rectitudo firmissima iusticie [et] cuiuslibet [209]; quorum consulum et cesarum gesta Tullius, Romane eloquentie caput, Livius lac eloquentie, secundum Ieronimum [210] (Hieron. epist. 53, 1), Suetonius et Orosius hystoriographi gloriosi ac Machabeorum .I. quasi per totum necnon et cronice Romane ad perpetuitatem merentium [211] predictorum laudibus attulerunt; ne ipsorum gesta vetustas obrueret neque tam magnificam Romanorum [212] gloriam principum oblicteraret oblivio, retulerunt in scriptis [213].

3, 7 In qua regione fuit palatium Octaviani imperatoris, ubi est hodie ecclesia Sancti Silvestri de Capite, et ibi erat fundamentum veritatis et rectitudo firmissima huiusmodi Octaviani Cesaris [214]. - Tymothei c. I, ibi: in domo Dei conversare, que est ecclesia Dei vivi, columpna et firmamentum veritatis (Vulg. I Tim. 3, 15), et Canticorum III (cf. Vulg. Ct. 3, 10) et VI capitulis, in fine, ibi: columpne marmoree fundate super basis aureis (Vulg. Ct. 5, 15).

3, 8 Vel regio huiusmodi ideo dicitur regio Columpne similitudinarie a columine [215] quod est forte, quia incole regionis eiusdem ac generosi equites degentes in eadem sunt fortes et ad bella promptissimi ac experti exercitio militari, sicut exitus acta probat [216], pre ceteris aliis incolis Romanorum [217].

3, 9 Sancte Marie in Aquiro ea que sequitur dicitur ratione, quia circa huiusmodi ecclesiam fuerunt multi quirites et homines generosi, propter quod gentes et incole regionis eiusdem portant signum vennatum ad instar penne de vario [218] in testimonium nobilitatis et generositatis [219].