34 De porta Flaminea
Porta Flaminea dicebatur a flamine sacerdote Martiali, id est bellicoso deo, cui Marti per ipsum flaminem fiebant cerimonia, stante prope portam eandem; unde olim consuetudo inolevit in urbe quod quando aliquis consul Romanus proficiscebatur ad aliquod bellum gerendum contra aliquam provinciam Romano populo rebellantem, non licebat consuli bellum committere contra hostes desertis cerimoniis dei Martis, et ideo erat necessarium ut occasione huiusmodi per flaminem prius eidem deo cerimonia prestarentur, secundum Valerium I c. I § Metellus vero pontifex maximus, qui Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem urbe egredi passus non est (Val. Max. 1, 1, 2), pena inposita, nisi prius per eum eidem deo cerimonie prestarentur.
34, 2 Huiusmodi Campus Martius inter urbem et Tiberim situs eidem deo extitit consecratus, et fuit prius Tarquiniorum (Liv. 2, 5, 2), secundum Livium II Ab urbe condita c. I § de bonis regis (Liv. 2, 5, 1), deinceps Colupnensium, a quibus traxerunt originem; et eadem decada libro III c. XXVII in principio (cf. Liv. 3, 27, 3; 3, 63, 6; 3, 69, 6), ubi de dicto campo fit mentio specialis [71].
Alias porta huiusmodi dicitur porta Sancti Valentini, per quam itur ad dictam ecclesiam, sitam extra dictam portam, et ita describitur et habetur in legendis sanctorum ac cronicis Romanis et instrumentis autenticis a me sepius recensitis.
Et est sciendum secundum Remigium quod olim erant duo Martes, quorum unus preherat bellis et alter intra [72] urbem templum, ubi colebatur, habebat [73] (cf. Vat. mythogr. 3, 11, 10) [74] et fuit vir prudentissimus, potens bellorum et in armis sagacissimus ac effector mortis. Nam a Marthe mors nuncupatur, et depingitur corpore nudo [75], et male, secundum Vegetium I c. XXI § ita fit ut non de pugna sed de fuga cogitent qui nudi exponuntur ad vulnera (Veg. mil. 1, 20), ut ex hoc insinuet quod quisque se bello sine formidine obiciat [76]; cuius stella est calida et sicca (Vat. Mythogr. 3, 11, 10), unde procedit animositas.
34, 5 De Marte aliisque diis hominum dic prout refert Lactantius .I. capitulo De falsa religione c. X et aliis sequentibus (cf. Lact. inst. 1, 10, 4; 15, 26; 17, 9).
Hodie porta huiusmodi dicitur porta de Populo a multitudine populorum degentium iuxta eam ante tempora Roberti dicti Belli Viscardi de Normandia ducis Apulie, qui loca finitima dicte porte depopulavit bonis et combussit incendio, corruptis per eum nonnullis civibus Romanis de genere Buchapecudum, secundum cronicas Romanas [77], pollicitationibus premiorum, ut sibi gentique sue in eadem urbe liber pateret ingressus, ut Romana civitas vi potius quam proditione per eum capta videretur [78].
Vel aliter porta huiusmodi ideo dicta est porta de Populo propter nimiam [79] frequentiam forentium [80] populorum intrantium et exeuntium per eandem pro expiatione peccatorum huiusmodi populorum meritis beatorum apostolorum Petri et Pauli aliorumque sanctorum martirum, qui pro Christi nomine in eadem urbe diversa et innumera martiria subierunt.



