41 De porta Portuensi
Porta Portuensis denominatur a civitate Portuensi, ad quam eiusque portum per eam patebat accessus, et apud civitatem eandem erat portus Romanus, destructus ab olim per beatum Gregorium papam natione Romanum propter inminentia pericula classium externarum nationum nimia propinquitate [110] maris incursantium frequenter loca finitima urbis, secundum cronicas Romanas.
41, 2 Hodie ab incolis regionis dicte porte antiquarum ystoriarum ignaris dicitur porta Sancti Francisci.
Alias huiusmodi porta dicitur Aurelia ab auro, quia priscis temporibus regio regio Transtiberim dicebatur civitas Aurelia, sed prius dicebatur Ravenna, id est refugium venientium navium de mare ad Tiberim Romanum, ab olim Albulam nuncupatum [111].
41, 4 Alias porta huiusmodi Erea quandoque et Raudera dicebatur ab ere, id est tributo, per Tiberim venienti de Persida et aliis regnis et provinciis orbis ad urbem, et vasa terrea [112], in quibus tributa huiusmodi portabantur, frangebantur, ex quarum fragmentis factus fuit quidam acervus sive cumulus elevatus in altum, qui Romano dyomate dicitur hodie mons Testatie, id est testarum acervus, positus inter Tiberim et portam Trigeminam vel Capenam, ubi hodie singulis annis quibus in pace Romana civitas gubernatur ludus maximus celebratur a populo et iuventute Romana equestri. Et ex alto montis eiusdem emittuntur quadrige seu currus rotarum cum tauris agrestibus et aliis silvestribus animalibus precipitantibus dictas quadrigas et rotas curruum a ruo dictas [113].
Alias porta huiusmodi dicitur Lauduscolana [114], id est laudis scola, secundum Valerium V c. De pietate erga patriam ยง cui principatum glorie optinenti (Val. Max. 5, 6, 2); unde era raudera (Val. Max. 5, 6, 3), id est auri vel eris denarius seu moneta aut tributum. Et hec sunt portarum urbis antiqua vocabula que ex dictis ystoriographorum salvo saniori iudicio potui reperire.



