2 De monte Palanteo
Secundus mons est Palanteus, in quo Evander rex Archadie [125] cum navigio Romam veniens permissione Fauni filii Pici et nepotis Saturni, qui ante adventum Enee in Ytaliam regnaverunt, sibi fecit mansionem et sedem ac civitatem et domos innumeras ibidem construxit ad inhabitationem eius et mediocris plebis popularium [126] gentium regni sui; qui mons ideo dicitur Palanteus a Pallante dea sapientie, que in eodem monte moderatas melodias adinvenit et cantilenas ad delectationem Evandri et repellenda tedia nove plebi.
2, 2 Deinceps Ancus quartus rex Romanorum secutus mores regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam transduxit. Et cum circa Pallanteum, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem implessent, Aventinum nove multitudini datum. Non multo post Cillenis Ficanaque captis, novi cives facti. ‹Politorium› [127] inde rursus bello repetitum quod vacuum [erat] occupaverunt Prisci Latini, eaque causa [et] diruendarum urbium earum fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset.
2, 3 Postremo omni bello Latino Medulliam conpulso, aliquandiu ibi Marte incerto, varia victoria pugnatum est. Nam et urbs tuta munitionibus presidioque firmata valido erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa contulerat. Ad ultimum omnibus copiis connisus Ancus acie primum vincit; inde ingenti preda potens Romam redit, tum quoque multis militibus [128] Latinorum in civitate acceptis, quibus, ut iungeretur Pallanteo Aventinum, Admurcie [129] date sedes. Ianiculum quoque adiectum (Liv. 1, 33, 1-6), ut supra.



