33 De porta Pinciana
Porta Pinciana [68] dicitur a pignaculo, id est altitudine montis [69], sub quo est sita, ubi est hodie quoddam templum in modum archis redactum, vallatum undique muris et munitionibus palatiorum diversis;
33, 2 iuxta quam portam in vertice dicti montis fuit domicilium et habitatio summi generis Corneliorum, que hodie Romano dyomate dicitur Pinci, secundum Valerium VI c. II § Helvius Mancia, ibi: vidi cruentum Cornelium [70] Domitium, summo genere natum, amantissimum patrie, flentem, tuo iussu occisum (Val. Max. 6, 2, 8); a cuius generis denominatione precipua porta huiusmodi fuit postea Cornelia nuncupata.
Nonnulli dicunt quod huiusmodi porta olim ideo dicebatur Cornelia a cornuis bellicis, signis semivocalibus que per tubam aut cornu aut bucinam dantur in bellis; que cornua ex uris, id est bobus silvestribus, argento nexa, arte temperata spiritu canentis flatus emittit auditum. Nam indubitanter per huiusmodi sonum agnoscit exercitus utrum oporteat stare vel progredi an regredi aut longe prosequi fugientes an receptui canere, secundum Vegetium III De re militari c. V § semivocalia sunt (Veg. mil. 3, 5), et cetera.



