26 De porta Latina
Porta Latina dicitur fuisse constructa a Fauno, primo Latinorum rege, filio Pichi et nepote Saturni, secundum Lactantium .I. De falsa religione deorum c. VIII in principio (cf. Lact. inst. 1, 22, 9).
26, 2 Sed Trogus Ponpeius libro XLIII dicit [quod] ex filia Fauni nomine Nimpha [46] et Hercule stupro conceptum Latinum, dicte porte conditorem, eo tempore quo Hercules armenta Gerionis per Ytaliam ducebat (Iust. 43, 1, 9), que illis temporibus sole opes habebantur; et tante fame fuere, ut Herculem ex Asia magnitudine prede illexerint, secundum Iustinum libro XLIIII in principio (Iust. 44, 4, 15).
Alii tradunt quod porta huiusmodi dicta est Latina a lateo, quia Saturnus de insula Crete navigio elapsus migravit ad urbem per ea loca, ubi nunc est dicta porta, penes quam pro tempore latitavit ob metum filii sui Iovis ascindentis sibi genitalia, ne alios pueros procrearet qui dividerent secum Athenarum regnum quo patrem expulerat; ibique Saturnus [47] invenit Ianum nepotem suum primum regem Ytalie, a quo fuit ovanter receptus, et ipsius Iani permissione manseolum hedificavit in monte qui dicitur Capitolium. Hoc persentiens Iuppiter de Grecia magno cum navigio Romam veniens de dicto manseolo patrem expulit violenter et suo nomine consecravit.
26, 4 Inde secundo expulsus a Iove clandestine pergit Saturniam et in eo loco civitatem hedificavit nomine Saturniam et suo nomine censuit appellari [48], quam Latium postea nominavit a latitudine soli et territorii sui ampli, et reges regnantes in ea fuerunt postea reges Latinorum appellati, secundum Trogum libro XLIII (cf. Iust. 43, 1, 5).
26, 5 Concordat Virgilius VII Eneidorum in principio, ibi: Maius opus moveo; rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno ex nimpha genitum Laurente Marita, id est dea maris, accepimus; Fauno Picus pater isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor; filius huic fato divina prolesque virilis nulla fuit (Verg. Aen. 7, 45-51).
Huiusmodi porta alias dicta est Lacunia, hoc est carcer, apud quam erat carcer, ubi olim homines cathenis ligati custodiebantur, secundum Livium II De bello Macedonico circa finem, ibi: aut multa ira (Liv. 32, 26, 15), et cetera. Quod satis patet in beato Iohanne evangelista posito ad portam illam in lebete plena oleo supra ignem [49]; et hec littera repugnat Livio et Iuvenali dicentibus Romam uno carcere esse contentam (Iuv. 3, 314; cf. Liv. 32, 26, 18), nisi intelligatur de carcere universali, sed de singulari est secus, ut hic.



