10 De Campitello et Sancto Adriano
De Campitello et Sancto Adriano, decima regione urbis - que ideo dicitur Campitello quia ipsa pre ceteris regionibus urbis habet minus de campo, id est territorio; vel aliter dicitur Campitello a parvo capite illius animalis, signi regionis predicte.
10, 2 Nonnulli dicunt quod regio huiusmodi Campitelli denominatur a cane et capra, a quibus signum regionis eiusdem similitudinem sortitur et nomen illius animalis quod dicitur capricornus, quasi cani et capre similis. Et est animal ferum [266] habens fauces, dentes et aures caninas et oculos [267] capre similes ac pilos azurrinos et est animal validum [268] vel forte, quia in huiusmodi regione ab incolis regionis eiusdem celebratur [269] quoddam celeste signum caprecornu vocatum [270].
10, 3 Et propterea gentes regionis eiusdem [271] deferunt in vexillo ipsorum albo caput dicti animalis capricorni vulgariter nominati [272].
10, 4 Secunda pars regionis eiusdem dicitur regio Sancti Adriani a nomine dicti sancti, sed verius dicta est ab atriis et habitationibus ingentibus ipsius ecclesie que fuit antea templum Asili id est refugium a Romulo conditum, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. VII, in principio (cf. Liv. 1, 8, 5); iuxta quod est hodie simulacrum Martis, ubi est hodie ecclesia Sancte Martine, et symulacrum [273] filii Martis bellicosi [274], quod Romano dyomate dicitur Marfoli, id est Martis filius.
10, 5 Et nichilominus fuerunt ibidem templa Martis, ubi est hodie ecclesia Sancte Martine [275], et Iovis, id est Capitolium, deorum omnium sedes caputque publici consilii (Liv. 5, 39, 12), secundum Livium .V. Ab urbe condita c. XVIII ยง postremo (Liv. 5, 39, 8), et quam plurima alia deorum ingentia templa, videlicet Statoris, Veste, Pacis et Concordie, forum imperatoris Traiani, columpna marmorea sub qua est quedam urna aurea, ubi sepulta sunt ossa eius, secundum cronicas Romanas [276], ac templum Cathelline, ubi est hodie ecclesia Sancte Marie de Inferno, et templum [277] Mirandorum, ubi est hodie ecclesia Sancti Laurentii in Miranda, in qua egregia superiorum opera carmine comprehensa cantabant poete huiusmodi Mirandorum - Cato: nam miranda canunt sed non credenda poete (Ps.-Cato dist. 3, 18, 2) [278].



