7 De denominatione ludi Circei

Dicitur autem ludus Circeus a circuitu ensium [2] et armatorum hominum stantium per circuitum spectaculi; qui circus erat situs inter Palatium maius et montem Aventinum, clausus duabus portis ereis, quarum una respiciebat orientem et altera occidentem. Fuit mire pulchritudinis et delectationis ita quod in visione ludi nemo venientium alterum offendebat terrore lictorum armatorum custodientium ipsum ludum et spectacula [3] circi. Ibique erant rursus duo equi erei, ingentes deaurati qui magica dispositione dispositi provocabant ad cursum equos ludentium in eodem; quos secundum cronicas Romanas Costantinus Romanorum monarcha secum Costantinopolim detulit [4].

7,2 Eratque in loco eodem quidam lapis ingens tuphei speciei [5], ubi propter magnitudinem eris alieni debitores stabant temporibus iustitie super eo, et ut debitores huiusmodi a carcere liberarentur quo propterea tenebantur, ibidem vinculis sub arta custodia ligati cedebant bonis, ipsorum publice presentibus creditoribus. verberantes huiusmodi lapidem cum culo ipsorum vicibus repetitis totidemque sermonibus dicentes “Cedo bonis”, quo facto confestim debitores a debito liberabantur et carcere, quibus ante cessionem eandem permanebant astricti; unde dyomate Romano hodie dicitur derisorie creditoribus talium cedentium bonis [6] “Pacate ad lo tofo de Cierchio”, super quo escluditur inanis petitio creditorum inopia debitorum cedentium bonis.