18 De Latino undecimo conditore urbis

18 De Latino undecimo conditore urbis

Latinus deinde secundum veram opinionem non fuit filius Fauni sed eius nepos, quem Hercules ex filia Fauni stupro concepit eo tempore quo ipse Hercules armenta Gerionis (Iust. 43, 1, 9) Yspani de Asia veniens, magnitudinem prede (Iust. 44, 4, 15), per Ytaliam ducebat (Iust. 43, 1, 9), secundum Iustinum libro XLIIII. Romam veniens hedificavit prope portam Latinam ingentia palatia et habitationes varias pulcritudine decoratas, que hodie dicuntur Atinianum dyomate Romano.

18, 2 Hic Latinus [39] postea rex Latinorum factus et poeta magnus eo tempore quo Priamus Lamedonti filius in Troia regnabat, secundum Lactantium libro I c. XXII (cf. Lact. inst. 1, 22, 17), alphabeta lingue Latine primitus adinvenit, cessante in Ytalia littera Greca (Goffred. spec. 301-302), secundum quod notatur libro Speculi regum c. Anchisem (Goffred. spec. 265).