25 De porta Appia

25 De porta Appia

Porta Appia dicitur ab Appio Claudio censore romano, qui iussit fieri dictam portam, ut consequenter nomina rebus, ut in § est et aliud - Institutionum de donationibus (inst. Iust. 2, 7, 3).

25, 2 De eadem

Alias huiusmodi porta dicitur Appia ab habundantia appium herbarum existentium in ortis finitimis dicte porte ex affluentia aquarum ibi decurrentium ex montibus finitimis ad eam, qui dicuntur Marmorei, prope Caput Bovis; quas aquas idem Appius duxit in urbem fistulis subterraneis et viam huiusmodi porte munivit lapidibus silicibus; cuius clara censura fuit per tempora memorie felicioris quam nunc transmisit ad posteros (Liv. 9, 29, 5-6).

25, 3 Et est ratio quia ad ultimum tempore senectutis sue propter religionem neglectam ab eo ira deorum et ipsius Herculis luminibus caruit, secundum Lactantium libro II c. VIII § sacrilegi (Lact. inst. 2, 7, 14), et Livium .VIIII. Ab urbe condita c. XVIII § censura (Liv. 9, 29, 5), ibi: Appio auctore Potitii gens, cuius ad Aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii delegandi causa solennia eius sacri docuerat. Edictum mirabile tradiderunt et quod dimovendis statu suo sacris religionem adferre posset, cum duodecim familie ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum tota stirpe extintos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam Appium memori deorum ira post aliquot annos luminibus captum (Liv. 9, 29, 9-11). Concordat Valerius I c. II § I (cf. Val. Max. 1, 1, 17).