9 De Pinea et Sancto Marco
De Pinea et Sancto Marco, nona regione urbis - circa quam pineam est sciendum quod ipsa esse debet eiusdem coloris sicut pinea [256], pomum arboris pinus; que pinea erea stetit antiquitus in pinnaculo templi Pantheon quasi contigui huiusmodi regioni, que repentino ictu fulminis inde cecidit in regione predicta iusta locum, ubi nunc est ecclesia Sancti Stephani de Pinea, penes quam stat [257] simulacrum Caci pastoris Evandri, quem pueri et infantes ab yma aetate et infra plurimum perhorrescunt, non solum cum vident sed etiam cum nominatur eisdem.
9, 2 Est etiam ibidem spelunca ipsius, ubi inclusit boves Herculis quos vexerat de Yspania; ipsaque pinea fuit postea per Symachum papam Romanum translata in cantaro basilice principis apostolorum urbis eiusdem, sicut evidenter patet ad oculum [258].
9, 3 A cuius pinee casu regio huiusmodi fuit de cetero regio Pinee nuncupata que prius dicebatur regio Caci secundum cronicas Romanas antiquas, et ab incolis eiusdem loci in vexillo coloris rubei in modum signi fuit portata de cetero [259].
9, 4 Secunda pars regionis eiusdem denominatur a nomine dicti sancti, postquam Romani fuerunt ad fidem Christi conversi et Roma per parrochias divisa per Damasum papam natione Yspanum [XXXIV]; que ab olim fuerat prius per vicos et regiones divisa per Octavianum, secundum Romanorum monarcham; vel potest dici quod regio huiusmodi denominabatur hactenus a magistratibus et curia rerum civilium, insignium magistratuum urbis, dicta curia eo quod ibi cura per senatum de cunctis administrabatur, secundum Ysidorum .XIII. De hedificiis publicis [260] (Isid. orig. 15, 2, 28),
9, 5 unde regio Marchi, id est magistratuum rerum civilium [261] cura et de cuntis que amministrabantur ibidem per huiusmodi magistratus, secundum Ysidorum .XIII. c. De edificiis publicis [262]orig. 15, 2, 28), sicut aperte notoriat de Marco Cursio adolescente, genere nobilissimo, incola regionis eiusdem, qui cupiens patriam ab infra scripta peste liberare, indutus armis militaribus, virtute animi et amore patrie motus [263], confestim equum conscendens ovanter, admotis vehementer equo calcaribus, in profundum voraginis specum se dedit precipitem, ut a vasto et repentino aperte terre hyatu manente in media parte fori patriam [264] liberaret et cives, quo facto in ictu oculi statum terra [265] pristinum recuperavit. Nullum tamen hodie pietate eiusdem Cursii erga patriam clarius patet exemplum (Val. Max. 5, 6, 2), secundum Livium .VII. Ab urbe condita c. III § eodem anno (Liv. 7, 6, 1); et Valerium .V. c. VI § cum in media parte fori (Val. Max. 5, 6, 2), et cetera.



