20 De Romulo et Remo fratribus tertiis decimis conditoribus urbis
Demum post hos anno CCCCXIX [41] (Paul. Diac. hist. Rom. 1), secundum Eutropium libro I, post Troie excidium (Eutr. 1, 1, 2) et ante Christi nativitatem septingentesimo LII, secundum Orosium libro VII c. Igitur (Oros. hist. 7, 3, 1), Romulus et Remus fratres ex Rea dicti Numitoris filia, facta dea Veste per Amulium patruum suum Albanorum regem, Marte geniti, secundum Livium .I. Ab urbe condita c. IIII § Proca deinde regnat (Liv. 1, 3, 9) de Albano Romam venientes permissione dicti Numitoris in hiis locis, ubi expositi et per veram lupam eius uberibus educati erant primo, secundum Tullium III Invectivarum [42] § nam profecto (Cic. Catil. 3,19), deinde et per Accham Laurentiam uxorem Faustuli pastoris in silva Ardeacia educati.
20, 2 Que Accha a vicinis lupa [43] dicebatur propter pulcritudinem sui corporis questuosi quod indifferenter omnibus concedebat. Anno XX etatis eorum urbem condunt, secundum Livium Ab urbe condita libro I c. VI in principio (cf. Liv. 1, 6, 3-4). Is Romulus, ceso Remo baculi pastoralis ictu in turba certaminum, solus potitus imperio urbis condite, urbem Romam suo nomine appellavit. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, munivit prope ripam Tiberis sub Aventino monte prope Testatiam ad ficum ruminalem; ibi sacra diis Albano ritu, Greco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, fecit (Liv. 1, 7, 3), secundum Livium dicta decada libro I c. proximo usque ad § Herculem (Liv. 1, 7, 4), ubi fere cuntos finitimos urbi populos;
20, 3 qui notantur Graphia auree (cf. Graphia 3, 12) urbis Rome, stante in ecclesia Sancte Marie Nove, de Urbe quam vidi et iugiter legi; et describuntur apertius infra eodem libro nono c. I.



