1 De septem montibus urbis Rome a quibus ipsa civitas septicollis, et primo de monte Ianiculo

1 De septem montibus urbis Rome a quibus ipsa civitas septicollis, et primo de monte Ianiculo

Et est sciendum quod Roma dicitur civitas septicollis [117] septem montibus sub murorum ambitu sitis. Quorum primus est mons Ianiculus, ubi Ianus filius Iaphet manseolum et civitatem hedificavit et suo nomine Ianiculum appellavit [118]. Sed prius vocabatur mons Aureus, ubi [119] est hodie hedificata [120]ecclesia Sancti Petri Montis Aurei, et dicitur Aureus ab aura, vento qui iugiter ibi flat, et non ab auro.

1, 2 Nam aura dicitur ab aere, quasi aerea, quia levis sit aeris motus; agitatus enim aer auram, id est ventum, facit; unde Lucretius: aereas auras (Lucr. 1, 771; 5, 501); nam flatum existentem in ripis dicimus auram. Aura enim terrae est, secundum Ysidorum libro XIII, titulo De ventis c. XII (Isid. Orig. 13, 11, 17-18).

1, 3 In huiusmodi monte fuit olim templum Neronis, infra quod fuit templum Apollinis in quo erat erarium Neronis. Sed huiusmodi templum fuit Deo ab olim consecratum per Romanum pontificem [121], ubi requiescit [122], fratris Petri; iuxta quod est angulia Cesaris primi monarche Romanorum; in cuius pignaculo corpus eius interemptum urna [123] [124].