11 De Ytalo rege quarto conditore urbis
Illis quoque diebus Ytalus rex ad Ianum et Saturnum veniens de Syracusis ipsorum permissione construxit civitatem iuxta Albulam tunc, nunc Tiberim [19] Romanum vocatum [20]; quam Ravennam appellavit, id est refugium et ripam venientium navium a mari ad Tiberim Romanorum ripam [21]; ipsam quoque populavit pastoribus quos fecit civiliter vivere, quique postea statuit primum modum conviviorum publicorum, secundum Philosophum VII Politicorum [Arist. pol. 1329b8-18], et a dicto Ytalo fuit postea Ytalia appellata [22], que hodie Transtiberim nuncupatur.
11, 2 Et notandum quod Ytalus, Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, a quibus nomina regionibus quas tenuerunt divisim interposita sunt [descenderunt]; nam ab Ytalo rege dicta est Ytalia, a Sabino Sabina et a Sicano Syania id est Sicilia [23] dicta est. Rursus notandum quod Ytalia olim a Grecis capta Magna Grecia dicebatur, secundum Uguicionem c. Ytalus [24] [25].



